281
242
CODICILLVS
curium, & hòc per frequentem reitera¬
tionem sublimationis super ipsum, quo¬
usque sit fixum & in terream substantiam
iam mutatum. Tunc enim est aptum
ut per successiuam illius iterata uice
sublimationem, fusionem metallicam prae¬
beat, uelut consequenter dicemus. Nam
pro certo maxima & firma unio fit
inter siccum & humidum, per istas tales
operationes, quae ferè similes sunt il¬
lis, quas natura in opere mixtionis
suae facit, ut postea humiditas non ua¬
leat relinquere terram suam, imo eam
protegat & ab adustione defendat,
quia est de natura sua, & cum hoc be¬
ne mixta: ita quod minimum terrei
sulphurati, est cum hoc minimo aquei
argenti uiui, & econtra. Et plurimum uni¬
us cum plurimo alterius. Sic quod
neutrum à suis partibus homogeneis
in posterum separatur, nec ulterius
per¬