281
251
RAYMVNDI LVLLI.
oleum uel adeps pinguosus, quoni¬
am faceret lapidem cremabilem seu
combustibilem. Nec ita parum fore
secundam, quia phlegmatica est, nec
generat uel augere potest, quantum
est de natura sui, nisi solum humectat
lapidis partes illas uaporabiliter, in
suis digestionibus deserendo, ne &
substantiam mediam in toto faciat
fugitiuam, cum de sui proprietate non
sit sustinere ignitionem neque fusio¬
nem, quin contingat ex toto recedere
cum tota substantia supradicta. Sed
tertiam radicalem fore proposito con¬
ferendam à primae tamen uisceribus
eradicatam scilicet & extractam cum
magisterio. Et hęc est illa secunda un¬
ctuositas quae erat intrinseca, mul
tum subtilis, non cremabilis, conti¬
nens admixtum scilicet subtile terreum,
deductum ad actum igneum uel aëreum
fer¬