306
LIB.
II.
ALCHEMIAE
TRACT.
II.
TRACT.
II.
CAPVT
XV.
De
oleis
ascensorijs
ex
liquidis,
hoc
est,
melle,
vrina,
vino,
aceto,
sanguine,
lacte,
&c.
Haec
solent
digeri
in
fimo,
postea
coqui
ad
consistentiam
crassiorem,
(quanquam
&
possint
antè
coagulari).
Huic
affunditur
aqua
roris,
vel
vi¬
ni
spiritus,
vel
alius
liquor
competens.
Digestione
peracta
instituitur
de¬
stillatio.
Quae
flatulenta
&
viscida
sunt,
adiecto
sale
&
silicibus
elaborantur.
Cauendum
ne
ebulliant
vltra
ahenum
vel
vesicam
in
qua
destillantur.
Oleum
mellis.
Mel
digere
in
fimo
per
mensem.
Misce
cum
momente
salis
&
puluere
silicum.
Pone
in
matulam
destillatoriam,
lati
sed
breuis
col¬
li.
Orificio
appone
stuppam,
vt
inter
mel
&
eam
intersit
spacium
duorum
digitorum.
De
stilla
igni
cauto.
Exit
aqua
clara
acida
primum,
post
colorata
quam
seorsim
cape,
estque
oleum
ad
vulnera
&
podagram
vtile.
(Solet
&
fauus
in
fimo
poni
per
mensem,
&
cera
segregata,
niger
succus
mi¬
stis
silicibus
destillari,
exeunte
primò
aqua
acri,
post
oleo
rubeo,
quod
insolando
est
rectificandum.
Quidam
mel
in
fictili
vitrato
sub
terra
locant,
donec
aquam
reddat.
Hanc
effundunt
in
vas
aliud,
&
reliquas
iterum
inhumant,
&
aquam
colligunt,
donec
totum
in
aquam
abierit.
Hanc
destillant,
&
oleum
separant.
Alij
vas
continens
mel
inhumant
ad
altitudinem
mellis.
Extantem
partem
luto
crustant
&
minuunt,
dato
igni
circulari
destillant
sine
ebullitione.)
Oleum
aceti.
Destillat
ex
aceto
phlegma
primum.
Sequitur
liquor
a¬
cer;
&
tandem
color
crassus
pinguis,
quod
est
oleum,
&
rectificatur
destil¬
latione
repetita.
(Efecibus
aceti
post
elicitam
aquam
repetitis
digestionibus
&
destillatio¬
nibus
per
refusum
phlegma,
item
elicitur
oleum
ad
maligna
vlcera
efficax.
Alij
caput
mortuum
destillati
aceti
vrgent
vehementi
igni
per
retortam.
Andernacus
destillat
ad
spissitudinem
mellis.
Reddito
phlegmate
in
cella
lo¬
cat
ad
crystallos
producendos,
quos
destillat
vt
chalcanthum,
&
sic
oleum
elicit.
Alij
dicunt,
oleum
aceti
esse
id
quod
in
destillatione
exit
vltimo
igni,
cras¬
sum,
pallidum
&
pinguedine
inficiens
manus,
&c.)
Oleum
vini.
Digeruntur
in
pelicano
aliquot
librae
vini
generosi
per
suum
mensem
(30.
vel
60.
dierum)
donec
pingue
quid
innatare
deprehen¬
datur.
Hoc
separatur
(vel
penna
vel)
lentissimo
igni
per
alembicum;
&
di¬
geritur
per
se.
Libra
dicitur
praebere
scrupulum.
(Potest
&
destillari
vinum
ad
modum
aceti
facta
putrefactione.
Aliter
in
hunc
modum:
Vinum
optimum
in
cucurbitam
amplam
vsque
ad
vnam
tertiam
vacuam
infunde,
&
apposito
alembico
per
balneum
destilla
quan¬
tum