469
Im olea ex
lixiuiis con¬
cinnari pos¬
sunt.
Ambigen¬
tiae olea.
308
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Aquae Thermarum pinguium decoquuntur ad tertias igni lento. Di¬
geruntur sub humo vel fimo, destillantur saepe refuso liquore aqueo ad fe¬
ces, quantum necesse est.
Euenit autem vt in talibus plus minus sit olei, pro misturae ratione. Sic
experiri possumus in muria natiua, in liquore chalcanthino, in cereuisia,
mulsa, & potionibus ex fructibus: in sacharo item liquido, & aliis.
Cùm olea ex oleis extrahuntur, manent quidem in censu oleorum,
referuntur tamen etiam inter quintas essentias, si nimirum sępe destillando
ad subtilissimam portionem rediguntur: sin autem duntaxat separatio in¬
stituitur partis feculentae, vel resinosae ab oleo puro, huius est potius loci.
TRACT. II. CAP. XVI.
De oleositatibus mineralium, quae & ipsae solent olea
nuncupari.
E mineralibus non pinguibus diuersi eliciuntur liquores, olei nomine
passim appellati, quanquam impropriè. In magisterio metalla potabi¬
lia facta olea dicuntur ob consistentiam olei, licet nihil pinguedinis habe¬
ant. Cùm calces resoluuntur in liquorem, item in oleum redigi aiunt.
Cùm etiam spiritus eliciuntur ex salibus & similibus, eodem nomine affi¬
ciuntur. Sic est de elementis aereis & igneis consistentiam liquidam haben¬
tibus: nec non de tincturis, & omnibus ea forma donatis. Sed fluor oleosus,
qui oleum similitudine repraesentat, oleum non facit, cùm omnes penè es¬
sentiae ea forma possint repraesentari. Huc pertinent ea quae aliquantò pro¬
pius accedunt ad oleorum naturam, praedita viscedine quadam quasi pingui,
sicut in lixiuio videmus.
Plaerumque autem in metallorum genere fiunt ex magisterio potabili
praecipitato per spiritum vini affusum, & vnà maceratum, destillatumque, ita
vt postea in forma liquoris viscidi exeant per alembicum.
Ferè obtinent mediam naturam inter olea & spiritus. Differunt itaque
A
à quintis essentiis elaborationis modo. Oleum enim hoc potest esse materia
quintae essentiae, & cùm extrahitur per retortam, segregatur duntaxat, nec
elaboratur subtilius. Magisteria verò tantummodò fiunt solutione totius ad
oleositatem.
Quintae essentiae mineralium mistae menstruo exeunt, olea stillatitia sequun¬
tur menstruum, olea fixa fiunt per spir. vini. Magisteria sunt solutiones potabiles
totorum. Tincturae forma liquida sunt extractae sine fixione.
OLEITATES METALLORVM.
Magisterium metallorum potabile, praecipita per vini spiritum crebrò
affusum