551
NVNCVPATORIA.
quidem non fecissent, nisi te hominem
prudentia, & fide singulari cognouis¬
sent. His accedit quorundam nostratium,
eorumque non uulgarium hominum iudicium
à quibus tua insignis humanitas, atque
in tractandis negotijs dexteritas facili¬
tasque passim praedicatur. Summam eru¬
ditionem, eamque uariam ac multipli¬
cem taceo, facundiam non commemo¬
ro: quas dotes in te cum quadam ma¬
tura ingenij celeritate commendari à
uiris non insulsis audio, ut te uere ora¬
torem, hoc est uirum sapiente tandem Hel¬
uetijs nostris contigisse omnes fateantur.
Haec sunt, quae me, ut hos libros intuo foe¬
licissimo nomine, atque omine ederem, im¬
pulerunt: qui quidem si tales non sunt, qua¬
les tua insignis uirtus et dignitas mere¬
tur, facies tamen quod tua ista rara hu¬
manitate facilitateque dignum est, ut tenu¬
is clientis munus grato animo accipias,