551
PRAEFATIO.
ad corpus humanum pertinent, ea me¬
dicorum consilio, opeque aggrediantur:
quamuis minime ignore, quosdam me¬
dicos inueniri, qui quadam rustica in¬
uidia atque arrogantia, quae ipsi igno¬
rant, ea soleant vituperare. Quod si
cui ex ijs, quae hîc scribimus, aliquid
parum feliciter cesserit, cogitet, quod
fieri potest, se in aliqua parte aberras¬
se, denuoque rem ipsam ac maiori diligen¬
tia faciat, certum habens, nihil hoc in
libro contineri, quod & certissimum
non sit, & verissimum. Deo igitur me¬
cum de his omnibus gratias agentes,
praeter haec, alia etiam omnia, a me,
Deo fauente, expectabitis, quae tot
annis, tot laboribus, itineribus,
sumptibus, studio & indu¬
stria conquisiui.