551
6 LIBER
est, conseruat corpora sana, vitam robustam
atque prosperam, caput mundificat, coloremque
bonum corpori conciliat. Possunt autem hac
aloe, vti pauperes, qui parandae huic potio¬
ni, de qua in hoc capite sermo nobis est, non
sufficiunt. Haec itaque aloes, cum magna dili¬
gentia in ligneis vasis conseruetur. In quem
autem vsum cum reliquis veniat, postea di¬
cetur. Caeterùm sumatur aquae vitae non qui¬
dem primae aut quartae distillationis, sed se¬
cundae potius aut tertiae, & impositis rebus
sequentibus, inque tenuissimum puluerem re¬
dactis, in diuersis phialis vitreis, scilicet par¬
uis e magnis, superinfundatur tantum, vt ad
tres digitos emineat, fiatque modo, quo iam di¬
cetur. Res autem sunt huiusmodi. Sumatur vn¬
cia vna magaritarum, aqua pura ter aut quater
ablutarum, quae siccatae, in succum malorum
limmoniorum, vel aureorum per tres dies im¬
mittantur, postea in phialam vitream vnà cum di¬
cto succo collocentur, addaturque tantum
quae vitae, vt ad tres digitos emineat, vt iam di¬
ctum est. Quo facto sumatur vncia vna corallio
rubea qui similiter in succum, vt de magaritis est
dictum immiti debent, deinde madefieri vt
antea. Rursus in aliam phialam vitream Chal¬
canti siue vitrioli Romani y. iiij. similiter cum
aqua vitae permisceantur. Quibus factis,
Recipe. Florum Rosmarini
Borraginis
Buglos¬