551
12 LIBER
nis duabus misceatur. Nos quidem modum
dissoluendi auri, bonum certumque inferius
docebimus. Summum verò optimumque mo¬
dum, quem studio & diligentia per omnem
aetatem nostram acquisiuimus, hoc in loco
non ponemus, propterea quòd absque oculo¬
rum intuitu disci nequeat. Quare his sic se
habentibus, alium quendam modum, bo¬
um, certum, atque necessarium, & forsitan à
multis hactenus non visum, paulò inferius
ponemus.
Potio loco syrupi aut medicinae sumenda, & ma¬
ximè ab ijs, qui opus purgatione habent. Conuenit
autem omui temperamento, omnique aetati, potestque
per multos dies absque periculo sumi. Nam quandiu
humores noxios inuenit, tandiu eos purgat, & de¬
ijcit: quibus denique vacuatis non amplius purgat, ne¬
que ullam prorsus laesionem affert. Valet ad mor¬
bum Gallicum, atque ad omnem malam, tum uentri¬
culi, tùm capitis, affectionem. Praeterea sanis etiam
confert, dummodo bis in anno, Vere scilicet & Au¬
tumno sumatur.
R. Foliorum maluae, quantum voluoris, &
coque in tribus aquae mensuris, vsque ad con¬
sumptionem tertiae partis, deinde coletur,
addaturque
Mellis
Tartari Sing. lib. 7.
Bul¬