551
PRIMVS. 15
turque. Huius potionis poculum, plenum, tepi¬
dum in aurora sumant aegri, statimque mandent
vel malum cotoneum, vel sorbam, vel vuam
acerbam, vel malum granatum, vel aliquid re¬
rum astringentium: qua sumpta, maneant
in lecto ęgri, quandiu voluerint, & dormiant:
postea verò, si placet, surgant, domoque exeant,
si qua negotia ijs sunt peragenda. Verùm vt
iam supra dictum est, melius est in lecto, aut
domo quiescere, quàm foris versari, propter
euacuationes. Potest autem hęc potio, alter¬
nis tantùm diebus sumi, vel saltem, nisi mor¬
bus sit admodum vehemens, bis in hebdo¬
mada, & mirabilis inde sequetur effectus, ne¬
que alia guaiaci decoctione, neque alijs medi¬
camentis quis opus habebit, quàm hac sola:
omnibus enim conuenit, vt pote saepissimè
atque in plurimis probata.
Modus conficiendi Aurum potabile, ad conser¬
uandam sanitatem & iuuentutem, siue per se sum¬
ptum, siue cum ea potione, cuius in capite, huius
primi libri, secundò mentionem fecimus. Praeterea
sanat omnem morbum incurabilem, septem ad sum¬
mum diebus.
R. Succi malorum limoniorum, mensuram
vnam, quam ad ignem, donec penè ebulliat,
sines: deinde remoueatur ab igne atque pri¬
ter, aut quater, per linteum, deinde per
pannum laneum coletur, addanturque.