551
PRIMVS. 19
sanitatem, omnemque incurabilem aegritudi¬
nem in paucis diebus persanat. Valet praete¬
rea ad multa alià, alijs de causis, vt pruden¬
tes naturae inuestigatores, per se ipsi cogita¬
tione comprehendere possunt. Hac etiam
via ac ratione, argentum in folia redactum, para¬
ri potest, atque rectè argentum potabile fieri,
quod & si non tantę virturis, atque aurum potabi¬
le sit, tamen fieri nequit, quin admirandę etiam
sit virtutis. Ante quinque enim annos, An¬
glum quendam vidi, qui cum huiusmodi ar¬
gento potabili, forsitan alio modo parato
(cum varij conficiendi sint modi, qui ad eun¬
dem tamen finem tendunt) plurima, veluti
miracula faciebat, sanando aegritudines cor¬
poris humani grauissimas.
Ad sanandum ulcus carnosum in uirga, etiam si
fuerit inueteratum.
R. Faeces ex melle distillato: vel his deficien¬
tibus, sumito mellis ad iustam crassitudi¬
nem cocti: deinde ponito in ollam, ad creman¬
dum vel in figuli, vel vitriarij fornace, donec
auri colorem assumat. Haec materia valet ad
omnes plagas: nam carnem putridam, atque mor¬
tuam consumit, postea mudificat, & absque
vllo dolore persanat. Qua de causa ad sanan¬
das plagas multò melior est, quàm aeris flos
praecipitati, quo plurimi chirurgi ad eundem
affectum vtuntur.
b 2