551
22 LIBER
tem potio haec aestate tantum sumenda, & non
hyeme. Pręterea si quis ventriculum natura
frigidum haberet, is ventrem panno aliquo
rubro, seu purpureo, quem vulgus Italorum
Scarlatum appellat, cooperiat, vngatque ven¬
triculum interdum oleo, pro ventriculo im¬
becillo, quod inferius docetur.
Secretum rarum atque pulchrum, pro haemor¬
rhoidibus una nocte supprimendis.
Folia sambuci viridia in aqua, supra pannum
rubrum, quator digitorum latum, ita vt ma¬
nui respondeat, distendi, atque hęmorrhoidi¬
bus sic calida adaptari debent, si quidem pri¬
us parum olei oliuarum supra additum suerit;
verùm cum haec administrantur, aegrum pro¬
in lecto situm esse oportet. Quo facto mox
supra alium pannum rubrum, similiter alia
folia ponantur, vt dictum est, atque priore ab¬
lato. superimponatur, vt prius: atque sic per
integram noctem continuè procedendum.
Quod si per integram noctem continuare non
liceat, iteretur toties, quoties fieri potest, in¬
terim tamen aeger somno permittendus est,
modò dormire possit. His quidem sic se ha¬
bentibus, fieri omnino nequit, quin sequenti
die, mane sanus conspiciatur.
Vnguentum nobile ad ignis ustionem, quod sa¬
nat, signo nullo relicto.
R. Albu.