551
28 LIBER
omnia simul, in olla vitreata, per modicum
tempus: cum vti voles, plaga cum aqua vitae,
vel vino albo prius optimè lauetur, demum
oleum superaddito: per paucis diebus aeger
sanabitur.
Ad extrahendum, ex uulnere Venenum,
R. Assae foetidae
Galbani Sing. y. j.
Infundantur in aceto per noctem vnam, de¬
inde ad ignem ponantur, donec liquescant,
dissoluanturque demum, per linteum colen¬
tur, addanturque vnguenti Diabasiliconis y. ij.
& fiat vnguentum. Hoc vnguentum supra vul¬
nera positum, omne venenum ad se trahit,
atque extinguit. Extracto autem veneno, vul¬
nera, vt reliqua, curari possunt. Verùm in¬
stante necessitate magna, sola assa foetida
dem potest.
Ad omnis generis animalis Venenosos morsus.
Statim cum quis morsus ab animali veneno¬
so fuerit, & quàm primum fieri potest, ramu¬
los fici virides colligat, ex quibus tres, aut
quatuor guttas lactis, supra vulnus expri¬
mat. Similiter valent etiam semina sinapis.
cum aceto mista.
Ad sagittam, aut aliud ferrum, ex Vulneribus
extrahendam.
Specillum, in succo valerianę tinctum, ac pri¬