551
PRIMVS. 31
ab igne, addaturque.
Spicae nardi
Colocynthidis
Castorij
Mastichis Sing. gr. j. 7.
Misceantur atque intenuem puluerem redi¬
gantur, & cum prędicto oleo addita fuerint,
obturetur os benè, ne quouis modo respiret
deinde phiala in olla aqua plena posita, bul¬
liant per horas tres, atque ab igne auferantur,
infundanturque in aliam phialam, vel catinum,
& relinquantur ad solem, donec resideant,
demum coletur per linteum subtile, ita vt
mnis substantia exprimatur: quo facto, adium
gatur Musci gr. j. 7. & cum omnia bene cum
ligno, aut spatula mista fuerint, seruetur in
vase bene obturato. Verùm cum suffimenta
fiunt, fabas exiccatas mandere oportet, &
deinde expuere: & hoc nulla alia ratione fit,
quam vt aurium meatus, porique aperiantur.
His omnibus ritè administratis, aliter fieri
non potest, quin gratia Dei aegri sanentur.
modò medicamentis sanari queant: sunt au¬
tem plurimi hac via ad sanitatem reducti.
Quòd si his remedijs non curentur, alijs
pus non habebunt. Caeterùm si ab huiusmo¬
di remedijs sonitus, siue bombi in auribus
fierent, no statim ab instituto recedendum,
sed potius pergendum: si quidem fieri nequit,
quin mirabilia conspiciantur, praesertim cùm