551
36 LIBER
curbita vitrea luto inducta, vsque ad dimidium
collum igne admodum lento per horas octo,
deinde paulatim aucto, donec vehemens eua¬
dat: verùm supra omnia iuncturas optimè
obturatas esse oportet. Cùm autem omnia
frigida fuerint, aqua à recipiente extrahatur
atque in phiala vitrea bene obturata, ne vllo
modo expirare queat, seruetur in loco mini¬
calido. Est enim partium valde tenuium
ita, vt facilè euanescat, euaporetque. Hęc aqua
omnis generis vulnera mirabiliter persa¬
nat, si quidem cum hac lauentur, linteumque in ea
intinctum, ijs super ligetur. Hoc autem verum
esse, praeter alia experimenta, hoc quoque in
seruo quodam Illustrissimi domini Leonel¬
li Pij Carpi Venetijs 1548. expertum fuit: qui¬
cum pugionis in pedem casu, valde esset lae¬
sus, atque hac aqua sola, quam nobis quidam
paratam domi habebat, vsus esset, duobus
tantùm diebus perfectè, atque nullo signo re¬
licto, sanatus fuit. Valet etiam mirabiliter ad
spasmum, & multa alia, quae solent accidere
Caeterùm si haec aqua ritè facta, vel bis distil¬
lata fuerit, redditur admodum partium te¬
nuium, vt si in manu ponatur, subitò pene¬
tret, ita vt pars omnino sicca conspiciatur.
Quare prudentes ad multa alia hac vti pote¬
runt, vt cum medicamentis, quae penetrare
ad interiora volunt, siue liquores, siue pul¬
ueres extiterint, non solùm ad morbos cu¬
randos