551
40LIBER
enumerabimus, quas nos ipsi, vel alij nobis
praesentibus saepius experti sunt. Hoc itaque
oleum, tot & plures etiam virtutes in se con¬
tinet, quot legitimum balsamum. Valet ad
omnem dolorem ex frigiditate natum inter¬
num & externum, ad ischiadam, podagram
frigidam, si eo calido inungantur partes. Fe¬
bri quartanae, tertianae, continuae, conuenit:
praesertim si hora vna ante febris accessionem
spina dorsi calido inungatur. Colica laboran¬
tibus mirificè opem fert, pectore & ventre in
uncto, parumque clysteribus iniecto, quemad¬
modum in capite de eius curatione, dictum
est. Caeterùm vrinam prouocat, pectine inun¬
cto. Infantem mortuu expellit, si tres aut qua¬
tuor drachmae à muliere deuorentur. Omni
dolori pectoris, & stomachi confert. Contra
pestem remedium optimum est, praesertim si
spina dorsi inungatur, & dracmae duae cum
vino albo bibantur. Verum haec facienda sunt
antequàm sex horae elabantur, postquàm ma¬
lum apparuerit: inungi quoque debet locus
affectus. Porrò ad vulnera remedium nul¬
lum est, quod aequè valeat. Sanat omnem pla¬
gam, tam antiquam quàm nouam, rupturam
& percussionem. Ad spasmum vulnerum
non est ei remedium simile. Virtutes denique
alias infinitas possidet, quas prudens vir
per se ipse quotidiana exercitatione inueni¬
re poterit.
Modus