551
54 LIBER
Galbani y. v.
Musci
Ambrae
Zibetti Sing. z. j. vel scr.. ij.
Misceantur, ponanturque ad ignem lentum:
deinde cum omnia bene liquata fuerint, ad¬
dito mastichis in puluerem redacti y.j. misce
& fiat emplastrum, quod calidum, super alu¬
tam seu pellem canis, vel damę, vel hoedi, vel
veruecis manus latitudinem, duarum verò
loligitudinem habentem, distendatur, ac de¬
cem aut quindecim millepedes cum axungiae
porcinae frustulo contundantur, fiatque vn¬
guentum: quod cum super iam dictum em¬
plastrum positum fuerit, sub genu aut sura ap¬
plicetur per dies tres. Quòd si multis pilis
bundet aeger, prius radantur, ne emplastrum
vehementer eis in hęreat. Cęterùm si ablato
emplastro, vesiculae appareant, aperiantur,
vt aqua inde emanet, siccenturque: deinde cum
vino, in quo cocta fuerint, agrimonia, folia
oliuę, rosae, plantago, lauetur, & siccetur: de¬
mum absterso, & calefacto emplastro, rur¬
sus vt prius applicetur. Quod cum tertio aut
quarto die factum fuerit, in paucis admo¬
dum diebus persanabitur, ita vt neque rubor,
neque tumor, neque humores amplius con¬
spiciantur. Si vero vlcus aliquod coniun¬
ctum esset, eo modo curandum, quo supra¬
dictum est.
Ad