551
PRIMVS. 61
strangulatum, atque in cinerem combustum, mi¬
sce omnia, & fiat puluis. Valet autem ad re¬
num calculos, aliosque affectus eorum mirum
in modum, si quis per aliquot dies, stomacho
ieiuno, sumat z. 7. vel z. j. cum vino albo. Ve¬
rùm sciendum, maiore copiam pulueris es¬
se sumendam pro calculis, quam pro arenulis
Aliud optimum & perfectissimum remedium,
tam pro renum calculo, quàm uesicae.
In Maio super campos, sumito stercoris bo¬
uis, neque nimium recentis, neque etiam nimium
sicci, quantum satis est: quod cum igne len¬
to distillatum fuerit, aqua exibit insipida, at¬
que inodorata, quae etiam ad lentigines &
alias faciei maculas valet, modò manè & se¬
ea lauentur. Deinde sumito raphanos mi¬
nutatim incisos, & vinum Graecum, Creticum
aut album, bonum, inijcito: mox ad solem per
diem aut noctem ponito. Quibus factis:
R. Huius vini
Aquae superius distillatae Sing. y. ij.
Aquae fragariae y. j.
Succi limoniorum iij. aut iiij. guttas
Pulueris superius, in capitulo praecedenti
pręparati z. 7. vel z. j.
Sacchari vel mellis ros. quantum satis, de
fiat potio, quae mirabiliter ad calculos com¬
minuendos valet. Na aliqui hac potione vsi,
circiter horam dimidiam, tot lapillos, vnà cum