551
64 LIBER
Ad rabidi canis morsum, & ad maniam, quae ex
eo sequitur, remedium.
R. Cardui syluestris, in vmbra siccati, & in
puluerem redacti, z. 7. & cum vino albo ae¬
groto ad bibendum dato tribus vicibus, &
persanabitur.
Ad carnem putridam, in naribus natam, rarum
& bonum.
R. Succi porrorum non plantatorum, quan¬
tum satis est.
Tartari in puluerem contriti, parum
Cerae viridis, quantum satis est, & fiat vn¬
guentum, quo saepius vtatur, & sanabitur.
Ad casum ex alto loco, etiam si periculum sit ru¬
ptionis partiùm internarum.
R. Olei communis poculum. 7.
Seminis nasturtij in puluerem reda¬
cti z. 7.
Misce, atque ęgro bibendum prębeto. Verùm
melius est, vt antequàm hanc potionem fu¬
mat, venam prius secet. Quòd si ab oleo ab¬
horreat aeger, sumat praedictum puluerem, cum
vino. Cęterùm si forinsecus tumores à casu¬
liuidi appareant, vel caro contusa videatur
inungantur oleo rosaceo, deinde sequens pul¬
uis super inspergatur, quod sic se habet:
R. Foliorum myrti
Rosarum Sing. quantum satis est.
Misce