551
68 LIBER
Coquantur simul per quinque aut sex horas,
donec egregiè nigrescant, miscendo conti¬
nuè, deinde remoueantur ab igne, & fiat vn¬
guentum, quod cum super plagulam aluteam,
aut linteam, expansum & applicatum fuerit
scrophulae, siue integrę, siue ruptae antea fue¬
rint, curabuntur.
Ad Schrophulas aliud remedium, ore sumendum.
Sumito gallinam, à plumis & visceribus mun¬
datam, quam coquito in aqua, absque sale, do¬
nec caro ab ossibus se cernstur, quibus dein¬
de in fornace aliqua absque vstione siccatis, &
in puluerem contritis, addito, seminis sesami,
in puluerem redacti tantundem, misce, & fiat
puluis subtilissimus: quando autem quis vti¬
volet, sumat cochleare vnum cum melle, bis
in die, manè scilicet, & cum cubitum it. Ve¬
rùm hęc facienda, & incipienda à plenilunio,
vsque ad nouilunium. Quòd si ita inueteratae
essent scrophulae, vt eo puluere non curaren¬
tur, sequenti quoque oleo forinsecus vti pote¬
rit, quod sic se habet.
R. Caecam serpentem, quae Caecilia dicitur, vnam,
lei communis, quantum satis est.
Coquantur optimè, vsque ad dissolutionem ser¬
pentis: fiat oleum, quo inungantur scrophulę.
Aqua coelestis, plures & notabiles uirtutes obti¬
nens, ut infra dicetur.
Caryophyllorum
Nucis