551
84 LIBER
per foramen, aliud linteolum, cum vnguen¬
to mortificante addito. Quo facto aliud lin¬
teum absque foramine, emplastro illitum, su¬
per addito, relinquaturque per horas viginti¬
quatuor, deinde auferatur tantùm linteolum,
super foramen politum, atque aliud recens cum
praedicto vnguento mortificante, applice¬
tur per alias 24 horas, deinde partes etiam
circum inungantur, cum axungia porcina.
His omnibus factis, auferatur emplastrum
appliceturque linteum, cum axungia porcina,
aut gallinę pinguedine, & sic exibit, & cadet
caro illa mortificata, & sic foramen illud in¬
de factum, curetur vnguento aliquo compe¬
tente. Quòd si caro supercresat, cum[sic] vnguen¬
to superponito aluminis vsti, aliquantulum.
Contra Pestem aliud.
Sumito duo aut tria folia rutae, allij spicam,
nucis nucleum vnum, salis granum, misce &
stomacho ieiuno capito, singulis diebus vs¬
que ad mensem vnum. Valet etiam ad vermes.
Aliud probatum.
R.
Aquae Vitae
Aquae Melissae
Aquae Plantaginis Sing. lib. j.
Misce & serua. Quando autem vti voles, su¬
mito huius aquae y. ij. alternis tantùm diebus
& eris tutus à peste. Haec etiam valet ad fi¬
stulas & vlcera.
Aliud