551
104 LIBER
balneo Mariae, seruenturque ad vsum.
Aqua Nona.
R. Aquae ros. Damasch. lib. vj.
Cort. Mali citri
Cort. Arantij sing. y. 7.
Caryophyllorum scr.. j.
Florum spicae nardi recent. y.vj.
Quibus mistis omnibus, & aliquandiu in va¬
se aliquo vitreo obturato, relictis, distillentur
in balneo Marię, & seruetur odoratus latex,
Aqua Decima & ultima, odorata.
R. Aquae ros. Damasch. lib. x.
Foliorum ros. Damasch. lib. ij.
Mahaleb. z.7.
Ambrae [3]scr.. 7.
Contundantur; & in puluerem redigantur,
misceanturque: deinde cum sic per decem dies
in vase aliquo, bene obturato, condita fue¬
rint, atque deinceps quoque sub cineribus cali¬
dis, per dies tres, distillentur in balneo Ma¬
riae, si prius per dies quindecim in sole po¬
nantur, quo facto, conseruentur.
Modus parandi Oleum ex floribus malorum aran¬
tiorum, pretiosum.
R. Amygdalarum dulcium mundatarum
lib. j.
Florum