551
SECVNDVS. 113
Contundantur leuiter singula, deinde mi¬
sceantur omnia simul, diuidanturque in partes
quatuor, quarum vna post aliam ponatur in
fornace in vase aliquo, vnà cum cribro su¬
peraddito, & sic relinquatur, donec omnes
partes suffimenti fuerint combustae. Animad¬
uertendum tamen, vt cribrum ita supra posi¬
tum sit, & obturatum, vt sumum totum in se
recipiat. His factis sumito huius pulueris y.
j. cui paulatim adiungito zibetti gr. vj. musci
gr. xxvj, omnia diligenter in puluerem con¬
trita, demum recondito in vase aliquo vitreo,
optimè clauso, ne vllo modo expirare queat
& sic habebis modum omnium optimum.
Ex Cypro tamen & Oriente Venetias adue¬
hunt globulos quosdam, colore subflauos,
quos vocant Butri. Sunt huiusmodi pilae, vt
aiunt, ex boum stercore, in Maio confectae,
nempe stercore, saepius in aqua rosarum in¬
fuso, deinde rursus exiccato, atque in globulo¬
rum formam redacto. Hos denique globulos
suffitores contundunt, & absque suffimento
addunt aliquantulum musci, zibetti, belzoi¬
ni, atque ita per cribrum transmittunt.
Puluis Magistralis optimus.
R. Rosarum Damasc.
Cyperi Alexandrini
Sandali citrini sing. y. j.
Ireos y.7.