551
SECVNDVS. 123
Compositio moschata optima ad chirothecas
odore commendendas.
Chirothecae satis magnae, circa suturas seuo
primò inungantur, deinde bis aut ter aqua
rosarum lauentur, comprimendo eas opti¬
mê. Quo facto:
R. Aquae rosarum part. ij.
Aquae Florum myrti part. j.
Aquae Nanphae part. ij.
Misceantur, deinde toties chirothecae lauen¬
tur, donec nullum amplius odorem corij ro¬
ferant, demum per duos aut tres dies in prae¬
dicta aqua, quae puluere Cyprio respersa sit,
relinquantur: deinde cum in vmbra medio¬
criter siccatae fuerint, inungantur seuo se¬
quenti, Sumito seui quantum satis est, & cum
pauco oleo iasmini dissoluito ad ignem, de¬
inde inungantur bene chirothecę calido, do¬
nec optimè imbiberint. Quibus sic se haben¬
tibus, cum panno aliquo fricentur bene, quo
melius seuum penetret: deinde distendan¬
tur, & inflentur bene, & relinquantur sic per
diem integrum: demum cum aliquoties in¬
flatae & tractae fuerint, ita vt fermè siccate vi¬
deantur, suffiantur suffimento aliquo bono,
per dies viginti, singulis diebus ter, aperien¬
do bene chirothecas, vt fumus ingredi va¬
leat. Interim tamen semper humectandae,
quarum odoratarum aliqua, deinde etiam in¬