551
SECVNDVS. 127
rum bene subacti, quantum satis est, insole¬
tur per dies octo, deinde addatur aqua, vel
lactis ex mahaleb y.j. musci gr. xij. zibetti
gr. vj. Misceantur, & fiat pasta, qua formen¬
tur pilae.
Modus extrahendi lactis, ex Mahaleb.
Cum varius sit vsus huius lactis, vt superius
dictum est, vt modum extrahendi quoque do¬
ceamus, operaepretium esse videtur. Itaque
R. Mahaleb, quantum satis est, & cum aqua
rosarum optimè in mortario contundito, ad
modum pultis crassioris, deinde cum linteo¬
lo, sub torculari, aut inter duos orbes succum
extrahito. Quo facto, materia in linteolo re¬
licta, rursus cum aqua rosarum contunden¬
da erit, deinde etiam exprimenda: hocque tam¬
diu faciendum, donec nihil lactis amplius
emanet. Hoc autem lac, vltra dies duos, vel
tres incorruptum manere non potest. Quare
eo citò vtendum erit.
Smegma album odoratum.
R. Smegmatis Veneti, antiqui, rasi, atque
per sex dies ad solem positi, quantum satis
esse videtur, contundatur probè, cum aquę
rosaru optimae lib. j. deinde cum igne lento
resolutum fuerit, addatur:
Ireos contriti y. iiij.
Amyli y. vj.