551
132 LIBER
Terantur, quae terenda sunt, & confice mo¬
do praedicto, & erit perfectum. Quòd si per¬
fectius voles, adde moschi, dissoluti in aqua
rosarum, vt suprà, zibetti, sing. q. s. est, mi¬
sceantur omnia: & formentur pilae, quae sic¬
centur in vmbra.
Smegma Neapolitanum aliud.
R. Adipis ceruini, aut vaccini, vel vitulini,
vel caprini, iuuenis, libi j. ponantur in vase vi¬
treato, & liquefiat ad ignem, coletur optimè:
cui adde lixiuij (quod magistram saponis vo¬
cant, nimirum primam, quoniam tres fieri so¬
lent) quantum satis esse videtur, deinde po¬
natur ad solem, miscendo continuè, donec
ferè exiccatum fuerit: demum adde lixiui
secundae, & tertiae coctionis simul, quan¬
tum opus est. Quando autem probare vo¬
lueris, sumito parum, atque inter manus com¬
fricato, quòd si spumam reddat, remiam com¬
fectam habes.
Smegma ad Serica, optimum.
R. Caulium fabarum m. iiij.
Calcis viuae m. j.
Misceantur, & ponantur in colatorio, bene
pressa, in medio caua, in qua toties aquam in¬
undito, donec colare incipiat. Saepius enim
exiccabitur, antequàm stillare incipiat. Qui¬
bus factis, sumito huius colaturae mens. iiij.
seui dissoluti, & colati, mens. j. misceantur, &
coquan¬