551
SECVNDVS. 135
rit, adde cerae albe y. viij. coquantur per ho¬
rae quadrantem, subinde miscendo, deinde
auferatur ab igne, maneatque sic per alterum
horae quadrantem, donec faeces resideant.
Quibus factis coletur paulatim per pannum
lineum, subtile, ita, vt faeces in fundo rema¬
neant, in vas aliquod vitreatum, in quo aqua
rosarum sit in fusa. Quuin vero deferbuerit,
& concretum fuerit, in quatuor diuidatur
partes, ponaturque in ollam vitreatam, cum
aqua rosarum, moschata pauca, miscendo be¬
ne vt in vnum confluat corpus. Si vero mi¬
sceri no possent, aliquandiu ad ignem poni¬
to admodum lentum, quousque optimè mis¬
ceantur, deinde seruetur.
Seuum Pomatum aliud.
R. Pomorum odoratorum quantum satis
est, quae coquantur, & seminibus exemptis
contundantur, perque linteum exprimantur
deinde adde axungiae caprinae colatae, aequa¬
le pondus, coquantur in vase vitreato, do¬
nec rosarum aqua omnis fuerit consumpta,
demum addatur, moschi, garyophyllorum,
nucis moschatae, leuiter contritae, sing. q. s.
est, coquantur simul, coletur materia, vt su¬
prà, & seruetur.
Aliud Pomatum.
Axungia porcina recens, vnà cum rosarum
aqua ponatur in ollam vitreatam ad ignem,