551
SECVNDVS 137
cinnamomi, spicae nardi, nucis moschatae, &
hujusmodi, & coquantur, deinde coletur &
seruetur. Quòd si parum seui vitulini colati
adiungatur, melius erit.
Pilae ad tollendas maculas olei, & seui.
Accipito smegmatis liquidi, quo panni è la¬
na purgantur, quantum par est, cui addito ci¬
neris vitium, aluminis vsti, tartari in pulue¬
rem redacti, sing. quantum satis videatur: mi¬
sceantur omnia simul diligenter, & formen¬
tur pilae, quibus vtere maculis delendis.
Dulciaria siue confectiones Moschatae.
R. Tragachanti, in aqua rosarum liquefacti
& dealbati, q. s. est, ex quo in massam addu¬
cto, nucis auellanae instar sumito, mortario
tundito, subinde sacchari optimi addito:
temque moschi, in rosarum aqua dissoluti, gr. v.
Misce, & fiat pasta, quae incidetur prout pla¬
cuerit. Quòd si meliores coficere volueris,
adde plus moschi, & sacchari, deinde etiam ali¬
quantulum macis in puluerem redacti, mi¬
scendo continuè: praeterea adiungito etiam
paru farinae amyli, vel quod melius est, pul¬
ueris sandali rubri, miscendo, vt in massam
cogatur. Hanc in partes aliquot secato, at¬
que in vmbra siccato. Quod si hos colori¬
bus libet variare, quos volueris, addere lice¬
bit, bene attritos, modò ne venenati sint.
i 5