551
182 LIBER
Cerussae y.7.
Calcis viuae y. j.
redigantur in puluerem, & in petia ligentur,
deinde in aquae fontanae lib. j. infundantur
per diem & noctem: postea similiter ad ignem
aliqualiter calefiant, & cum dicta aqua sac¬
charum coquatur.
Ad Saccharum uiolaceo colore tingendum.
R. Succi florum ireos, quantum satis esse
videatur, cum quo saccharum coquatur. Quòd
si succus haberi nequeat: R. Inciosionum
corij violacei, & quo fiunt marsupia, M. j. &
pone in aqua dum incipit bullire: & permit¬
tatur bullire tribus aut quatuor ebullitioni¬
bus: deinde coletur, & cum dicta aqua saccha¬
rum coquatur. Hoc etiam modo ex incisio¬
nibus rubris, absque ligno brasilio, saccharum
tingi poterit.
De conditura capparorum.
Cappares indes in cacabum aquae non ser¬
uentis, sed apprimè calidae: vbi tam diu sines,
donec abundantem salsedinem dimiserint.
Transferto inde aquam recentem, inque eam
tam diu sinito, quo ad refrigescant. Inde po¬
stremo auferens, expressos in patinam repo¬
nes, infundesque oleum & acetum non mul¬
tum. Sunt qui mentham huic edulio addant,
nec incongruè id quidem, cum & ad volu¬
ptatem