551
220 LIBER
& habebis aquam rubram, omnium optimam
pulcherrimamque. Quod si quis hac vti volet,
inungat faciem panno, vel serico purpureo,
fricando aliquantulum, vt aliquo modo pene¬
tret ad interiora: huic aquae possunt etiam
adiungi odores. Quod si in fimo, vel aqua ca¬
lida phialam ponere noles, ponas ad ignem
lentum, per diem vnum, ita vt non ferueat,
deinde coletur, fiatque vt suprà est dictum.
Alia facilior, ac pretij minoris.
Sumito glutinis piscium, in vino al¬
bo, per quinque, aut sex dies lique
facti, y. ij.
*Verzini optimi, minutatim incisi,
quantum satis est, & ponatur in aqua fonta¬
na, donec remollescat, deinde misceantur, &
coquantur igne admodum lento, donec sa¬
tis esse videatur: quod agnoscitur super car¬
ta posita, si eum colorem habeat, quem optas.
Quae cum satis cocta fuerit, antequàm tamen
ab igne auferatur, addatur:
Aluminis contriti y. j.
Gummi Arabici z. ij.
Misceantur, deinde ablata aqua ab igne, ser¬
uetur in aliquo vase, optimê obturato. Mu¬
lieres pauperes coquunt verzinum per se in
aqua, vel in vino, addendo aliquantulum alu¬
minis, gummi Arabici, donec ad perfectio¬
nem coquantur. Quaedam verò ponunt ali¬
quantum
*Ligni
brasilij*