469
333
DE EXTRACTIS.
ceratione, coctione, &c. Apparantur, aut etiam via succorum extractorum
& similium, nisi quod extractum sit naturale, eiusque tenuitatis vt facile si¬
ne prolixa opera diffluat.
Sunt autem ex his nonnulla quae quidem oleosa sunt natura, at à ma¬
gisterijs non differunt, nisi duntaxat exaltatione per macerationes, de stil¬
lationes. Itaque & diuersis rationibus sunt magisteria & essentiae, veluti
cum myrrha soluitur in oui acetabulis, vel caphura per aquam fortem. Fit
autem hoc potissimum in essentijs per naturam factis, quae non egent alia
praeparatione, nisi subtiliatione, mundatione, &c.
Solutio autem fit in marmore, in acetabulis ouorum, & alijs more de¬
liquij, asperso nonnunquam aliquo humore, aut combibito vapore, vt pro¬
tius procedat fluxus; ille tamen postea iterum separatur.
Ita fit oleum tartari:
Tartarum calcinatum teritur minutissimè, & irrigatur pauca aqua,
(vel vino, &c.) positumque in manica Hippocratis in cella defluit in excipu¬
lum, quod tenue est, reliquis manentibus. Quod si tamen tardius flue¬
ret, ac volumus, vaporari super balneo calido potest, atque etiam exprimi.
Quae sic per calcinationem praeparantur & deliquescunt, cum oleositate
habent commistum salem & substantiam aqueam. Itaque & non rarò vlterius
elaborantur per destillationem, fixionem & alias operationes: vel ad mo¬
dum olei arsenicalis quod sic paratur:
Oleum arsenici: Arsenicum ter sublima cum sale praeparato, colcotare
& scobe chalybis. Adde salem praeparatum, cum quo veliterum sublima
solo, vel reuerbera per gradus, fietque massa alba. Solue in aqua calida, &
salem extrahe. In fundo manebit essentia alba, quam exicca & pari oleo tal¬
ci imbibe. Reuerbera massam per diem. Solue rursus in aqua calida; & pul¬
uis dulcis fixusque manebit. Pone in humido loco (in marmore vel acetabu¬
lis ouorum, &c.) & diffluit oleum pingue, quod foris adhibetur ad dolores,
& cum duplo oleo myrrhae ad vulnera.
Id conficitur etiam aliter ex butyro arsenici (seu turbitho) cum sale pe¬
trae sub dio confecto, &c.
Oleum sulphuris: Sulphurvulgare tritum in cucurbita perfunditur
qua forti ad digitos quatuor. Digeritur; de stillatur quater. Tandem omnis
aqua elicitur; & reliquum ponitur in marmore vel vitro, &c. & Soluitur in
oleum, cuius vsus ad tincturas metallicas.
Oleum caphurae: Coque caphuram in aqua (vel vini spiritu) ad friabi¬
lem duritiem. Loca in conchula albuminis indurati, & aliqua parte perfo¬
rati. Oleum defluet in vas subiectum.
Alij duodecies sublimatam, per se igni lenissimo saepius voluendo vas
in oleum vertunt.
Non¬