551
240 LIBER.
Puluis albus, & perfectus, ad Dentes, omnium
gratissimus.
Primò sciendum, ad dentes dealbandos,
nihil aptius esse pumice solo, candidissimo
tamen, quo sutores vtutur, ad calceos candi¬
diores reddendos, si quidem in puluerem te¬
nuissimum redigatur: deinde dentes eo fri¬
centur. Qua de causa multi hunc puluerem
vendunt, pro re pretiosa, addendo parum
moschi, & ambrae, vt ei odoris suauitatem con¬
cilient. Puluis autem sic se habet: Recipe Mar¬
garitas leuiter contritas, quot voles, vel etiam
integras, quibus tantum limoniorum vel aran¬
tiorum succi colati bene, superinfundito, do¬
nec ad tres aut quatuor digitos emineat: re¬
linquatur sic per tres aut quatuor dies in va¬
se aliquo largo, cooperto, donec dissoluan¬
tur, & mollescant. Quibus factis, addito aquae
lentisci tantum, donec ad tres aut quatuor
digitos emineat, miscendo bene: deinde cum
aliquandiu steterit, ita vt residuum fecerit,
coletur sensim aqua, ita, vt spissum in fundo
remaneat, quae si adhuc subflaua, & non al¬
bissima videatur, rursus tantum aquae super
fundatur, & coletur, vt prius, deinde sicce¬
tur, vel per se, vel ad solem, in vase cooperto,
& fiat puluis de quo sumito part. iij.
Pumicis contriti, part. iiij.
Amygdalarum
Belzoini albi part. ij.
Aluminis