551
226 LIBER
optimè lixiuio communi, vt vnguentum e
capillis pellatur, pòst vino albo calido: de¬
mum cum bene siccati fuerint, inungantur
prędicto oleo, aut iasmino, aut alio quodam
odorato: quoniam conseruat sic capillos in¬
tegros, vt non corrumpantur, & splendidos.
Quòd si semel, bisue in mense fiat, fieri ne¬
quit, quin capilli ita reddantur, vt videantur
auro obducti. Verùm animum adhibere
portet, ne lixiuium, quo caput lauatur, ni¬
mium sit forte: deinde cum vnguentum tale
quoque sit, ne capillos corrumpat, frangatque.
Quare infusorum dosis diligenter erit consi¬
deranda, deinde etiam tempus, quandiu sci¬
licet sint relinquenda. Itaque ex effectu, men¬
sura, aut pondus erunt aestimanda, & varian¬
da, quoniam in his ita certa regula pręscribi
non potest, vt etiam aliquid diligentiae non
sit relinquendum.
Faciem quae rubicundam reddant.
Rubeam tinctorum tere cum oleo, & vn¬
ge. Aut vnge cum bulbo melle misto: Vel
cum semine anethi dissoluto cum vino an¬
tiquo cocto, ad mellis crassitudinem, & ex
eo vnge faciem.
Aqua concilians faciei roseum & formosum
colorem.
Recipe. Pintam aquae vitae ter distillatae
Brasilij