551
QUARTVS. 243
tim experrectus antequàm surgat, expurga¬
re pectus, fauces & alia, per sputum, eaque,
quae per noctem fuerunt collecta, eijcere,
quod etiam non solùm ventriculo, sed & ca¬
piti prodest. Quibus factis, panno aliquo lin¬
teo, vel linteamine fricentur dentes, optimè,
extrinsecus, & intrinsecus; vt scilicet aufera¬
tur non solùm fumus, ex cibis contractus,
sed etiam faeces illae flauescentes, per noctem
collectae, quibus dentes & anhelitus corru¬
pitur. Quod si etiam quotidiè manè aliquan¬
tulum mastichis quis mandet, optimum erit.
Decoctum ad Dentes firmandos, Gingiuas pur¬
gandas, & consolidandas.
Recipe. Aceti, poculum dimidium
Aquarum Lentisci
Aquarum Rosmarini, sing. poculum di¬
midium
Myrrhae
Mastichis
Boli Armeni
Sang. draconis
Aluminis vsti, sing. y. j.
Cinnamomi electi y. 7.
Aquae pluuialis, vel fontanę, po¬
cula tria,
Misceantur omnia, coquantur igne admo¬
dum lento, per quartam horae partem, adden¬
q 2