551
250 LIBER
mi itidem iij. Puri atque optimi, vncia, vt mini¬
mum duobus coronatis cum dimidio aesti¬
matur, medij vno, vltimi tertia coronati par¬
te. Extracto autem Indico prorsus toto, simi¬
litudinem diligenter attende, vt simile simi¬
li tripartito adiungas, vt dictum est: deinde
lixiuio puro, singulas partes per se eluito,
mutatis vasis, donec purae, atque à pastilli
sordibus repurgatae optimè fuerint: tunc in
vmbra siccato in cubiculo clauso. Hoc facto,
sumito aquae vitae poculum vnum, in eaque
liquantulum verzini optimi macerato, ea¬
dem aqua Indicum aspergatur, & siccetur
idque facito triduum, vt Indicum totum eius
aquae sit particeps, atque ita colorabitur bel¬
lè, eritque optimum. Condantur in scorteis
sacculis singula.
Modus parandi laccam coccineam.
Recipe. Purpurae tomentum, lib. j. coquatur in
lixiuio, donec colorem assumat lixiuium, de¬
inde coletur, & exprimatur bene omnis sub¬
stantia. Quòd si tomentum adhuc colore esset
infectum, coquatur rursus in alio lixiuio, vt
prius: deinde omne lixiuium sic coloratum
ponatur ad ignem, & non bulliat, cui addan¬
tur aluminis contriti, atque in aqua calida dis¬
soluti, y. v. coletur in vase aliquo vitreo, su¬
perinfundendo aquam calidam, idque fiat tan¬
diu, donec non amplius rubra, sed sine colo¬
re luci¬