551
252 LIBER
tum aeris loco, dissolutum fuerit, tanto me¬
lius erit.
Ad Ossa, rubro, coeruleo, uel alijs colori¬
bus tingenda.
Primò ossa in aqua aluminis, vt suprà di¬
ctum, cocta esse oportet: deinde aqua cal¬
cis, vel vrina in promptu existat, in quibus
ponatur verzinum, vel rubrica, vel coerule¬
um, vel alius color, vnà cum ossibus, & co¬
quantur bene. & sic habebis ossa, quo volue¬
ris colore tincta.
Pulcherrimum, ad Ligna tingendam, uariè, qui¬
bus fabri lignarij utuntur, ad mensas conficiendas,
uarijs tessellis, & figuris insignes.
Manè sumito stercoris equini, recentis, &
adhuc humidi cum stramine, quantum sa¬
tis est, supra quod ligna aliqua transuersa
collocentur, cui subijcito vas aliquod, liquo¬
rem recipiens. Quod si vno die tantum, quan¬
tum satis est, extrahi non possit, altero, & ter¬
tio, & quarto die colligas, donec satis esse vi¬
deatur: deinde coletur, addaturque in singu¬
las mensuras eius liquoris, aluminis, & gum¬
mi Arabici, singulorum fabae instar. In eo li¬
quore; quos voles colores, temperabis, va¬
riaque vasa facies; si varios colores habere ve¬
lis. His comparatis, frusta lignorum in vasis
vt lubet, condes, eaque ad solem vel ignem po¬
nes: