551
QVINTVS 259
de cinnabarim, vel verzinum, vel laccam, &
ponantur in vas aliquod ligneum, aut vi¬
treum, & non aeneum.
Ad tingendas suillas setas, aut alia huiusmodi,
quibus uestes mundantur.
Sumito setas, bene lotas: deinde in aquam
in qua alumen coctum fuerit, tandiu immitti¬
to, donec aliquo modo colorem subflauum
assumant. Deinde capè rubiae tinctorum, con¬
tritae, quantum satis est, ponatur in aceto: dein¬
de in aqua ad ignem, cui, postquàm feruerè
cęperit, infundantur: quae cum aliquandiu
coctae fuerint, auferantur ab igne, relinquan¬
turque, donec frigidae euaserint, deinde exi¬
mantur, & erunt pulcherrimae.
Ad tingendas Setas, flauo, uel uiridi uel coeruleo
uel aliò colore.
Setae, cum prius fuerint lotae, & in aqua
luminosa coctae, scotano, & croco tingan¬
tur, siquidem flaua habere velis: vel succo
cinorum sambuci, aut ebuli, aut liliorum coeru¬
leorum, si coerulea, vel aeris flore; si viridia:
Atque ita his adhibitis, factoque periculo, an ar¬
rideant colores, setas varijs coloribus
infectas habere
poteris.
r 2