551
270 LIBER
auferantur, spaciaque illa alba remaneant. Nam
eo lactè effectum est, quo minus spacia lite¬
rarum atramento tingerentur. Similiter va¬
lent etiam ouorum vitella, modo cum aqua
contusa, fiat liquor, & scribatur: deinde cum
atramento tincta integra papyrus, atque
xiccata fuerit, fricentur literae, vel panno
liquo vel cultello, & remanebunt literae al¬
bissimae.
Liquor Viridis ad scribendum & pingendum.
Recipe. Floris aeris quantum satis esse videtur,
ponatur in aceto, donec liquefiat: deinde co¬
letur per pannum subtile. Quod cum factum
fuerit, super lapide porphyrite teratur opti¬
cum aqua communi, addendo parum
mellis. Deinde cum bene siccatum fuerit, rur¬
sus super lapide porphyrite, cum aqua gum¬
mi teratur, & res erit perfecta.
Coerulei parandi, ratio alia.
Coeruleum cum melle, vt aeris flos, conte¬
rendum, sed purgandum non est. Tempera¬
tur autem oui albo agitato, aut glutinis
qua, & non gummi. Aqua hęc glutinis, fit ex
viscerum glutine lucido, & liquefacto, & cola¬
to, vt ex gummi solet.
Cinnabaris parandi modus ad scribendum.
Cinnabari, cum super lapide porphyrite
optimè