551
280 LIBER
vinum non amplius à faecibus tingitur. His
quidem vinis simul mistis, addantur gallae,
gummi, vitriolum, recentia, vt supra: deinde
cum rursus ad solem posita, demumque cocta
fuerint, multo melius erit, quàm prius. Quo
enim saepius iterentur haec, eo etiam melius
euadit atramentum. Quòd si attramen¬
tum spissius, quàm par esset euaderet, adda¬
tur parum lixiuij, & fiet fluidum. Si verò ni¬
mium esset fluidum, addatur gummi Arabi¬
cum. Caeterùm gallas paruas, crispas, duras
esse oportet, quemadmodum vitriolum co¬
loris coerulei: gummi praeterea lucidum &
friabile.
Atramenti puluis, quem quisque proficiscens se¬
cum fere potest, modò aqua uel uino contempere¬
tur. Hic etiam puluis reddit atramentum
perfectius.
Sumito nucleos persicorum, vel armenia
corum, vel amygdalarum, siue dulcium, si¬
ue amararum, & ponantur ad ignem, donec
candescant, auferantur, & seruentur. Quo
facto, sumito resinae piceae, quantum satis
est, ponatur in vas aliquod, vel ollam ad
gnem, & cum candela vel carbone, accensa
fuerit, cooperiatur cooperculo aliquo, ita
vt spirare, no extingui, sed fumus optimè re¬
cipi possit: deinde cum resina omnino con¬
sumpta,