551
SEXTVS. 303
primuntur, sit subtilissima, & ferè impalpa¬
bilis: quoniam effigies in ea exprimuntur ni¬
tidius: deinde etiam facilius in se omnis ge¬
neris metalla recipit absque corruptione, opti¬
meque cum magistra permiscetur, ita vt sic¬
cata, durior euadat. Potest denique ad pluri¬
mas fusiones sufficere, ita vt non statim à pri¬
ma fusione frangantur, sitque alia materia pa¬
randa. Caeterùm ad plumbeas formas fin¬
gendas, quaelibet terra commoda est: modò
tenuissima, beneque cum magistra subacta sit,
vt dicetur.
Terra prima, infundendis Metallis apta.
Recipe. Lapidis Smyris, quo omne armorum
genus extergitur, quantum satis est, conte¬
ratur optimè, & igni candeat, vt inferius do¬
cebitur: deinde madefiat ad modum pastae
fiant typi ad fingenda numismata. Possunt
autem hi typi in multos annos incorrupti
esse, si diligenter conseruentur: qui si tandem
frangerentur, rursus conteri debent, atque
cum magistra misceri: ea enim ratione subin¬
de meliores euadunt.
Secunda.
Sumito frusta vasorum, ex argilla Valen¬
tina, vel Treguedana, quibus vasis vitrearij,
vitrum liquefactum, in fornace continere so¬
lent. Erit autem melius, si quis eorum vaso¬