551
SEXTVS. 315
mismatis pars inungatur, prius lutum nu¬
mismati adhaerens contritis carbonibus as¬
pergendum, quo altera pars superaddita mi¬
nimè adhaerescat, sed facilè remoueri pos¬
sit. His factis, altera quoque numisinatis pars,
supra dicto luto humectato, penicillo illina¬
tur, & iterum siccata, spissiore luto liniatur
& siccetur, hocque quater, vel vt voles, quem¬
admodum fecisti, quum primam formasti.
Verùm antequam bene siccetur lutum, par¬
tes cultello aliquo, semper oportet leuiter re¬
dundantes resecare, ne coalescant: eius in¬
quam partes, quę carbone aspersae fuere. Cùm
autem iam probè fuerit siccatum, commissurę
illae, cultello leuiter tractentur, artollendo, vt
altera formę pars à numismate extrahi que¬
at. Qua ablata, altera quoque auferatur, quod
fiet, si lutum modicè cultello percutiatur, nu¬
misinate deorsum tendente. Quibus omni¬
bus factis, sumito ambas luti partes, atque
primò foramen, per quod liquefacta metal¬
la decurrere debent, ad latera vtraque fingi¬
to: deinde filo aliquo ferreo, partes simul
colligato probè, coquitoque in fornace, vel
sub carbonibus accensis, donec consumen¬
tur carbones. Quòd si coquantur antequàm
coniunctae fuerint partes, non erit absurdum,
modò postea filo ritè colligentur. Cum au¬
tem metalla liquefacta infundere voles, in¬
ter duas tabulas, vel sub praelo ponito, me¬