551
SEXTVS. 323
Gummi Arabici,
Aluminis Zuccharini
Aluminis Rupini sing. part. j
Misceantur & coquantur in aqua commu¬
ni, addendo aliquantulum verzini, minuta¬
tim incisi, aluminis catini, quantum satis est,
(quanto enim plus ponitur, etiam obscu¬
rior redditur color) fiat color, quo masti¬
chis lachryma tingatur. Quod cum factum fue¬
rit, sumito duo paria frustula crystalli, ad ro¬
tam expolita, qua voles forma, & magnitu¬
dine, ita tamen vt superius frustum sit infe¬
riore tenuius: sintque non secus adglutinata,
& ab omni parte coniuncta, quàm cum digi¬
to vnguis. Horum alterum, nempe inferius
in pala ferrea super carbones ponito, donec
calefiat: deinde praedicta tincta lacryma; in
stylo posita, & calenti, vt fluere possit, itingi¬
to, quantum satis esse videntur: mox alteram
partem, nempe subtiliore in calidam, alteri
super imponito, & sic aglutinabitur perfe¬
ctè, absque densitate aliqua, & erit ab omni par¬
te perlucida. Quibus factis, geminae annulis
ligentur, auri folio rubenti, rubinis, virentim
smaragdis supposito. Folia autem omnis ge¬
neris & coloris quomodo conficiantur, pau¬
inferius docebimus:
Pasta, ad Gemmas, ut sunt smaragdi, rubini, sapphi¬
ri, & similes, quae non duplices & glutine tinctas
x 2