551
330 LIBER
tres ponere, demum aqua calida, vt ante est
dictum, abluere, & rem confectam habebis.
Talci urendi modus.
Talcum cum ad varia, plurimaque condu¬
cat, varij eius vrendi modi inuenti, sunt: ta¬
men communiter solent talcum, cum dua¬
bus salnitri partibus, vel salis, vel tartari, in
figuli fornace praeparare: deinde salem vel
tartarum aqua calida abluere. Quidam su¬
per carbones accendunt: deinde in vrina
extinguunt, atque hoc saepius iterant. Qui¬
dam verò inuoluunt id in panno è lana albo:
deinde ponunt ad ignem maximum, atque
ita crematum inueniunt, leue, spongiosum,
ab alumine vsto non multum differens. Ve¬
rùm cum omnes hi modi, boni non sint, pro¬
pterea quod aut non perfectè vratur, aut tar¬
tarum sua natura priuetur, ita vt fermè cal¬
cis viuae naturam vel aluminis induat. Qua¬
re his ita se habentibus, operae pretium esse
videtur, vt alium, eumque perfectum do¬
ceamus modum. Est autem huiusmodi: su¬
mito talcum optimè contusum, vel contri¬
tum, ponatur in crucibulum, inter carbones
accensos, tandiu, donec optimè igne cande¬
scat: deinde aceto distillato, in quo tartarum
vstum dissolutum, tertiaque pars aquae vitae
addita fuerit, aspergatur toties, donec in
singulas