551
332 LIBER
si domi copiam eius praeparatam habeas.
Quando autem vti voles, ferrum, aesue, aut
argentum prius optimè praeparatum, purga¬
tum, mundatumque, supra dicto auro praepa¬
rato, tingito, fricando probè, vt adhaerescat.
Vel si mauis, aurificum more, metallum au¬
ro obducito, quod fiet, si id aqua forti prius
praeparatum fuerit. His factis, argentum vi¬
uum, lucerna, ex oleo lini, & sulphure, vt
mos est in Italia, totum absumitur, quae ita
inaurant, ac si croco, opus esset tinctum. Ve¬
rùm potius sequenti modo, qui optimus est,
vtendum. Nam partim ex aurificibus vltra
montanis sumptus est, partim nostro Marte
melior est factus.
Ratio consumendi Argenti uiui, ab inducto auro,
aurique perfectè colorandi, sic ut auri solidi¬
massa esse uideatur.
Recipe. Aeris squamae.
Scobis ferri, sing. part. j.
Ponantur in ollam, superinfundendo tan¬
tum aceti non distillati, donec ad duos vel
tres digitos emineat, deinde cum ad ignem
per horam vnam ebullierint, auferatur ace¬
tum: mox aliud superinfundatur, coquatur.
que vt prius. Quod cum quater vel sexies
factum fuerit, acetum omne simul suimito
& euaporari siue exiccari facito, quod qui¬
dem, etiam distillatione facere poteris, vt
acetum