551
344 LIBER
est, verùm secunda optima est: siquidem ver¬
rucae ea saepius lauentur. Valet etiam euphor¬
lium contritum, atque cum oleo tartari & li¬
xiuio mistum: verùm antequàm apponat me¬
dicamentum, verrucas prius mollescere, in¬
cidique oportet. Item, aqua vitium, non solùm
eas tollit, si frequenter ea lauentur, sed etiam
maculas cutis nigras è medio aufert. Caete¬
rùm valet quoque cantharidum puluis: si qui¬
dem cum resina & pice superligetur. Ad idem
optimum remedium erit, si emplastrum ex
nitro contrito & loto, cum mulieris lacte, &
pauco fermento, super verrucas prius abra¬
sas, aliquoties apponatur.
Ad Muscas, araneas, scorpiones, aliarumque simi¬
lia, aedibus expellenda, probatum.
Pennas vpupae, quot volueris in cubicu¬
lo accendito, ita vt fumum sentiant. Quae¬
cunque enim fumum percipient, effugient, &
nunquam redibunt.
Ad Culices.
Cuminum mansum probè in ore, succum
gignit: quo si facies, manus totumque corpus,
liquidem fieri potest, inunctum fuerit, mini¬
tibi molestae erut. Nam huiusmodi odor
eis valde aduersus est. Caeterùm, si vino, in
quod cuminum contritum iniectum sit, fe¬
nestrae, vel cubiculorum portae, atque etiam
parietes