469
345
DE EXTRACTIS.
TRACT. II. CAPVT XXVII.
De aquis fortibus.
Aqua fortis est, quae ex acribus & corrosiuis certa proportione commi¬
stis, violentis ignibus destillatur, igneam vim in corrodendo validam
habens.
Quae validissima est, stygia vocatur: quae salem ammonium cum reli¬
quis, vt in ea aurum soluatur, regia: reliquae diuersis fiunt virtutibus, aucta
mistura ex consilio, vt sit certis rebus accommoda.
Gradatoriae dicuntur, quae ad gradandum tincturas adhibentur &c. & Fiunt
instar fortium ex eadem materia, sed additis tingentibus, vt cinab. alum. plumo¬
so, aerugine &c. In quibus notandum est quod nulla tingat, nisi facto ad mi¬
nus octauo vel decimo super feces cohobio, quod aliter non fixentur.
Fortis communis fit ex alumine & halinitro, vel etiam addito illis vi¬
triolo, vel vitriolo & halinitro.
Aliarum materiae sunt tum illae res, tum sal ammonius, & quilibet alius:
tum sublimatus hydrargyrus, cinabaris, aerugo, gypsum, calx viua, arsenicum,
alumen plumosum, colcotar, fel vitri, sulphur rubeum, &c.
In destillatione fornax capax debet esse, receptaculum amplum aliquid
fontanae habens, positum in frigida, retorta firma triplum lutata, rimae exa¬
ctè clausae, siccata omnia antequam detur ignis, qui est adhibendus grada¬
tim, vsque dum omnia candeant. Admiscemus nonnunquam silices materiae,
& operi aduigilamus ferè per triduum, destillatum semel corrigimus, abstra¬
cto phlegmate. Si fortius requirimus, capiti mortuo tuso refundimus ite¬
rumque, & iterum destillamus, donec sal probè misceatur spiritibus. Tandem
purificamus iniecta parte argenti, & soluta, quae crassa ad fundum secum tra¬
hit. Inde effunditur quod clarum est, & seruatur in vase fortissimo exactè
clauso.
Quod si obsoleuit virtus, nec tamen plane periit, denuò destillatur ab¬
stracto phlegmate, & refunditur ad nouam materiam, vel soluitur in ea sal
ammonius, iterumque destillatur.
Nonnunquam pars materiae ponitur in receptaculo, pars in retorta,
fitque destillatio. Postea totum quod in receptaculo est, probè mistum infun¬
ditur in nouum vas, & destillatur de more.
Bonitas probatur effectu solutionis metallicae, & erosionis vi in vesi¬
cando &c. Item si in frigidam immittitur, ea incalescit, &c.
AQVA FORTIS COMMVNIS.
Recipe vitrioli partes octo, salis petrae clarificati partes quinque, alu¬
minis partem vnam (quidam pares accipiunt) vitriolum & alumen calcina,
calcinata pondera, vt intelligas quantum secesserit. Comminue in frustula
instar
zz 2
Caustica.
chrysulca,
separatoria.
Gehenna.