551
370 LIBER
Mastichis contritae scr.. 7.
Moschi triti, parùm
misceantur bene manibus, & fiat massa, quòd
si dulciaria alba melioraque efficere voles, ad¬
datur ireos, sandali albi, sing. parum: si verò
rubra sandali rubri, vel sanguinis draconis
parum, quo facto in partes minutissimas scin¬
dantur: deinde in vmbra siccentur, fiantque
dulciaria.
Modus conficiendae Caphurae factitiae.
Recipe. Vernicis albae y. iiij.
Mastichis
Olibani albi, sing. y. j.
Caphurae z. ij.
quibus in tenuissimum puluerem redactis,
addantur ouorum alba, cum aquae vitae pu¬
sillo contusa, no. iiij. misceantur bene, fiantque
massulae, siue panes ad solem feruentissimum
per dies quindecim vel viginti siccentur. Ac
non minus perfecta erit caphura, ea, quę Con¬
stantinopoli arte conficitur.
Seuum, quod Pomatam uocant, odoratum
& pretiosum.
Recipe. Poma Appiana, vel alia odorata no. xx.
vel xxx. eaque in partes secato, inter quae cin¬
namomum & garyophyllos, vt odorem reci¬
piant, ponito: deinde in aqua rosarum, cui
additae fuerint nuces moschatę no. vj. macis
z. ij. per