551
372 LIBER
Aliud in forma unguenti, ad Oris, manuum, na¬
rium, & pedum rimas, atque ad quamuis
inflammationem.
Recipe. Seui veruecini y. ij.
Hircini y. j.
incidantur, & ad ignem liquescant: deinde
per cribrum colentur, addendo cerae nouae
y. iij. olei amygdalarum dulcium y. ij. & con¬
tinenter ad ignem misceantur. Quo facto,
ab igne auferatur, addanturque caphurae scr.. iiij.
permisceantur tandiu, donec frigidum eua¬
dat, & fiat seuum.
Aliud melius probatumque.
Recipe. Cerae nouae, incisae
Seui hircini
Medullae bubulae sing. y. j. 7.
Olei hyperici
Olei Rosacei sing. y. j.
Salis optimè contriti, parum
seuum & medulla incidantur, deinde lique¬
scant, & colentur, mox ad ignem lentum, vt
calefiant tantùm, ponantur, addendo ceram,
oleum, & sal, & contemperentur bene. quod
cum factum fuerit, ab igne auferantur, ad¬
danturque caphurae tritae scr.. vj. & misceantur
tandiu, donec frigescant, fiatque seuum, in va¬
sis ligneis seruandum: quanto enim plus in¬
ueterascit, eo etiam magis perficitur. Valet
hoc ad