551
SEPTIMVS. 377
verùm cùm aqua adipi permisceri non pos¬
sit, sed potius olei modo supernatet adeps.
aliquantulum tartari vsti, sed non multum
vel salis alcali, vel boracis in aqua dissolui
portet, quo exactè permisceri queat. Quod
cum factum fuerit, vnguentum in vasis vi¬
treis seruetur. Quum vero odoratum effice¬
re voles, addito caphurae, beniouini albi¬
moschi, vel ambrae, quae in aqua rosarum dis¬
soluta & percolata sint, siue oleum iasmini,
quod idem erit.
Ad Faciei maculas, omnes lentigines, etiam & cu¬
tem attenuandam, pulchramque conseruandam.
Recipe. Myrrhae contritae q. s. est.
Quorum alba no. j.
Aquae vitae parum,
misceantur & contundantur optimè: dein¬
de distillentur, donec aqua omnis emanarit,
cui deinde tantum lactis virginei addatur,
quantum dicta aqua appenderit, & seruetur
in vase vitreo. Lac autem virgineum fit, quan¬
do lithargyrium in aceto coquitur, & cola¬
tur: deinde aliquid olei tartari additur, &
rit aqua lacti similis. Quando autem vti vo¬
les, faciem prius aqua, in qua furfur aliquan¬
diu fuerit, abluito cum linteo, vel panno ru¬
bro, quod melius est, fricando bene: deinde
cùm linteo albo mundo facies exiccata fue¬
rit, supra dicto vnguento faciem vngito, manè
A 5