551
SEPTIMVS. 387
Aluminis, ex vini foecibus, albi
sing. lib. j.
misceantur & coquantur aliquandiu, fiatque
aqua, quae Italorum vulgò, Bionda, hoc est,
flaua Veneta, appellatur. Quando autem vti
voles, manè capillos tingito bene, eosque in
panno linteo inuoluito: deinde vesperi ca¬
put lixiuio, in quo herba vitriola appellata,
cocta fuerit, lauato, atque ad solem vel ignem
siccato. Quod cum bis terue in hebdomade
factum fuerit, capilli, albi, splendidi, & argen¬
to similes reddentur.
Massa dura, odorata, Pontatae similis, ad lauandas
manus, & oris, narium, manuùmque rimas
consolidandas.
Recipe. Amygdalarum dulcium mund. y. vj.
Pinearum albarum mundatarum
Sem. cucurbitae, vel melonum mund.
sing. y. iiij.
misceantur & contundantur optimè, dein¬
de addatur, mellis lib. j. & spatula lignea opti¬
misceantur, postea adiungatur smegma¬
tis Veneti incisi, lib. j. atque cum iterum mista
& contusa benè fuerint, addantur aquę bryo¬
niae lib. ij. s. rursusque optimè misceantur.
Quibus omnibus factis in ollam nouam co¬
opertam, per diem naturalem relinquantur:
deinde super carbones accensos, ad horae
quadrantem bulliant, spatula continenter
B 2