551
SEPTIMVS. 389
misceantur, & in phialam aliam similiter ad
ignem, per horam vnam ponantur vt suprà
& seruetur. Quando autem vti voles, sumi¬
to huius aquae cum sale supra dicti aceti cum
argenti spuma, sing. part. j. commisceantur,
& fiat aqua lacti similis, qua cum cutis, vel
facies spogia fuerit subtiliter lota, alba, mol¬
lis & leuis reddetur. Quòd si rubram, splen¬
didamque cutem, efficere volueris:
Recipe. Aceti bis distillati lib. j.
Sandali rubri in puluerem redacti y. j.
Aluminis parum.
Ex his fiat mistio, & in phialam aliquam vi¬
tream, ad ignem per horam dimidiam lo¬
centur: & adde moschi vel zibetti gr. ij. prae¬
sertim si odorarum habere cupias, fiatque
qua, qua lauetur facies vt supra. Quòd si ni¬
mis rubra esset aqua, adde parum aluminis,
atque sic faciem splendidam, rubicundam,
odoratamque reddet.
Oleum, Cutem pulchram splendidamque reddeus.
Recipe Tartari albi lib. j.
Talci
Salis sing. lib. 7.
misceantur & in fornace laterario vel calca¬
rio ponantur donec comburantur. Quo fa¬
cto super marmore teratur materia, deinde
in sacculo aliquo, in conum siue acumen desi¬
nente, in loco humido, aereque remoto, per
B 2